VASATAE et VASATES

VASATAE et VASATES
VASATAE, et VASATES
(Vassatae Antonino, Vassei Plinio, l. 4. c. 19. Vasarii Ptolemaeo) licet Ortelius Vassates scribat, Bazas, populi, et urbs Aquitaniae Episcopalis sub Archiepiscopo Auscensi, inter Burdigalam decem, et Auscos 18. leucis. Tractus Bazadois. Ausonius, Idyll. 2. v. 3.
Vicinas urbes colui, patriaque domove,
Vasates patria, sed lare Burdigalam.
Scribitur passim Vassatae, et Vassates, ac Vasatae, et Vasates, Ferrar. Baudrando Vasates populi fuêre Galliae, in Aquitania, inter Nitiobriges ad Ortum et Bituriges Vibiscos in Occasum, prope fluvium garumnam. Forte Vocates, Caesar. in Comment. l. 3. c. 27. ubi P. Crassum, Sottiatibus victis et in deditionem acceptis, in fines Vocatium et Tausatium profectum esse, et post fusos acie Aquitanos, maximam Aquitaniae partem, inprimis Precianos, Vocatos, Tarusates sese Crasso dedidisse, scribit. Horum tractus hodie le Bazadois dicitur; Senescalco suo subiectus, duasque nunc Dioeceses complectitur Vasatensem et Aturensem, sed ante Ludovicum XI. pars Senescalciae Burdigalensis fuit, cum Burdigala Vasatas, Atures, Aquas Tarbellicas, Baionamque continentis, teste Scaligerô. Eorum autem urbs praecipua Cossio, seu Vazates, Bazas, Paulino, in ep. ad Ausonium, arenosae dicta, nonô inter Novempopulanae 12. civitates locô, urbs est Episcopalis sub Archiepiscopo Auscitano: Patria Iulii Ausonii, ex Medico Praefecti Praetorio Illyrici, patris Ausonii, Grammatici et Rhetoris. Coetera parvum est oppidum, viginti fere iugerum, in arenoso agro. Quae arenae alias Landae Burdigalenses, alias Vasatenses appellantur, les Landes de Bazas, Hadr. Vales. Notit. Gall. Urbs vix 3. leucis distat a
Garumna fluvio in Meridiem, et 7. a Burdigala in Eurum, Auscios versus 16. circiter.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”